Composer : Claudio Monteverdi
Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi:
In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Ierusalem;
Ierusalem quæ ædificatur ut civitas
Cuius participatio eius in idipsum,
Illuc enim ascenderunt tribus,
Tribus Domini, testimonium Israel
Ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio,
Sedes super domum David.
Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem
Et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua
Et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos
Loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri
Quæsivi bona tibi.
Gloria Patri, et Filio,
Et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper,
Et in sæcula sæculorum. Amen. Alleluia.